А тут про земледелие балтов от Тацита:
Trans Suionas aliud mare, pigrum ac prope inmotum, quo cingi
cludique terrarum orbem hinc fides, quod extremus cadentis iam solis
fulgor in ortus edurat adeo clarus, ut sidera hebetet; sonum insuper
emergentis audiri formasque equorum et radios capitis adspici
persuasio adicit. Illuc usque (et fama vera) tantum natura. Ergo iam
dextro Suebici maris litore Aestiorum gentes adluuntur, quibus ritus
habitusque Sueborum, lingua Britannicae propior. Matrem deum
venerantur. Insigne superstitionis formas aprorum gestant: id pro
armis omniumque tutela securum deae cultorem etiam inter hostis
praestat. Rarus ferri, frequens fustium usus. Frumenta ceterosque
fructus patientius quam pro solita Germanorum inertia laborant. Sed
et mare scrutantur, ac soli omnium sucinum, quod ipsi glesum vocant,
inter vada atque in ipso litore legunt. Nec quae natura, quaeve ratio
gignat, ut barbaris, quaesitum compertumve; diu quin etiam inter
cetera eiectamenta maris iacebat, donec luxuria nostra dedit nomen.